- ARTAXERXES vel ARTAXARESL
- ARTAXERXES, vel ARTAXARESLgregarius miles e Persia, occisô Parthorum ultimô Rege Artabanô I V. Vide ibi, regno Persarum, quod in Dario finierat, denuo ortum dedit. A. C. 228. Ab Alexandro Severo, a quo Syriam aliasque Asiae provincias repetebat, victus, in Persiam se recepit. Lamprid. c. 55. 56contrarium asserente Herodianô, l. 6.Obiit A. C. 242. regni 15. Oros. l. 3. c. 7. Niceph. Hist. Eccl. l. 1. c. 6.Agathias, de bello Pers. Spartian. in Alexandro. Ei succesit Sapores I. Etymon et significationem quod attinet, Α᾿ρτὰς apud Hesych. μέγας καὶ λαμπρὸς dicitur. Idem Α᾿ρτάνας, βασιλείας, καὶ ςτάσεις. Herodot. l. 6.Ξέρξης αρηἱ̈ος, Α᾿ρταξέρξης, μέγας αρη̈́ιος. Lamprid. in Severo, loc. cit. Artaxerxem potentissimum Regemptamre, quam nomine, vocat. Amm. Marcellin. l. 19.Bellorum victor interpretatur. Hesychius, Α᾿ρταῖοι, ὁι ἥρωες παρὰ Πέρσαις. Stephanus, in Α᾿ρταῖα: Α᾿ρταίους δὲ Πέρσαι ὥςπερ ὁι Ε῞λληνες τοὺς παλαιοὺς ἀνθρώπους καλοῦτι.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.